monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 8, 1
Hebdomada Graece a septenario numero nomen accepit, humana quidem consuetudine septenis solum acta diebus, sed Scripturae sacrae auctoritate multis speciebus insignis, quae tamen cunctae, ni fallor, ad unum finem spectant, nos scilicet admonentes post operum bonorum perfectionem in Spiritus sancti gratia perpetuam sperare quietem. Prima ergo singularis illa hebdomada et a qua caeterae formam capessunt, divina est operatione sublimis, quia Dominus, sex diebus mundi ornatum complens, septima requievit ab operibus suis.